- SACER Ales
- SACER Alesapud Virg. Aen. l. 11. v. 721.Quam facile Accipiter saxo sacer ales ab alto:Accipiter est Graece Ι῾έραξ; unde illi hoc nomen potius, quam a verbo ἵεςθαι, ut vult Eustathius in Od. Ο. Ι῾έραξ ἱεροῦται Η῾λίῳ Α᾿πόλλωνι διά τε τὸ ὀξὺ τῆς κινήςεως ὠκυπετὴς γὰρ ὁ ἱέραξ, καὶ ὁ Η῞λιος ὀξυκινητος, καὶ διὰ την` ἐξ ἐτυμολογίας ςυγγένειαν, καὶ γὰρ ἵεται ῥᾷον ὁ Η῞λιος. εντεῦθεν δὲ καὶ ὁ ἱέραξ ὠνόμαςται, Accipiter Soli Apollini sacer est, propter motus celeritatem, pernix enim est accipiter, ut Sol est velocis motus, et propter etymi affinitatem. Sol enim it facile, unde accipitri nomen est. Certe apud Demetrium in Praefat. ad Hieracosophiam legimus, Τῷ τῶ ἱερῶν ὀρνίθων γένει πρὸς ςωτηρίαν τινὰ πορίςαςθαι μηχανην`, Sacrarum avium generi ad salutem aliquam artem invenêre. Et rursus, Ε᾿ςπούδα???ά τινα χρή???ιμον θεραπείαν πρὸς σωτηρίαν τῷ ἱ ερῷ τῶ ὀρνίθων γένει καταλιπεῖν, Utilem aliquam ad salutem curationem sacro avium generi relinquere conatus sum. In quibus verbis, per sacras aves; et sacrarum avium genus, τοὺς ἱέρακας, i. e. accipitres, designari palam est. Et cur Accipiter Graece ita dictus sit, inquit Servius, ratione non caret, quae nota est sacrorum peritis. Forte id natum ex Aegyptiorum superstitione, quibus ex sacris animalibbus nihil fuit tam sacrum, quam Ibis et Accipiter. Itaque; si quis aliud animal invitus necâsset, ad Sacerdotum arbitrium mulctabatur: Ο῝ς δ᾿ ἂν ἴβιν ἢ ἱέρηκα ἀποκτείνῃ, ἤν τε ἐκὼν,ἤτε ἀέκων, τεθνάναι ἀνάγκη. At quisquis ibin, qut accipitrem necaverat, sive volens, aut invitus necasset, eum mori necesse erat, ut habetur in Euterpe Herodoti. Vide eundum Bochart, ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.